AA

AA
I.
AA
amnis Belgii, in Transisalana provinc. Stenovicum urbem alluit, et postea in sinum Australem se exonerat, ad Blockzill fortalitium, in eadem provine. Hinc a quibusdam Blokzill Aa dicitur.
II.
AA
amnis Westphaliae, Monasterium urbem alluens, et post duo milliaria Germanica in Amasium se exonerans.
III.
AA
amnis in Galliâ Belgicâ apud Atrebates scaturiginem habens, civitates Sanctum Audomarum, et Tervannam, Morinosque populos alluit, Flandriam a Picardiâ distinguit, atque disterminat, ac tandem in mare Britannicum effunditur. Ortel. in Tbeat. Orb, Terr. Prope locum, ubi post Caletum Anglis ereptum, Gallos praelio superatos refert Strada l. 1. A. C. 1558. Velicer Sidonio,
Bructerus ulvosa quem Velicer alluit undâ.
Ubi tamen malim Vel Nicer, sic enim legitur in editionibus Sirmondinâ, Colvianâ, et Savaronianâ. Baudrando Velicer, est fluv. Westphaliae, similiter Aa dictus, qui Bockholtiam alluit, et in Isalam veterem excipitur, infra Anholtium. oppid. in Zutphaniae Comitatu.
IV.
AA
fluvius Westphaliae, Stenfortiam oppid. Monasteriensis dioeceseos alluens, et postea in Vechtam fluens, 2. leuc. infra in Boream.
V.
AA
vel AAS, fons Bearniae, des Arquebuxades dictus: quia virtus ei peculiaris inest, vulnera sanandi, quae sclopetorum ictibus infliguntur. Davity in descript. Europae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”